Contre la fièvre

Texte du charme

ꝉ In nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Amen.
Coniuro vos febres per Patrem et Filium et Spiritum sanctum et per sanctam Mariam genitricem dei ut non habeatis potestatem super hunc famulum dei N.
Coniuro vos febres per deum verum per deum sanctum. per septuaginta nomina dei sancta et immaculata. elyon. elyon. elyon. eloy. eloy. eloy. Us. Ne. Te. Adonay. Tetragramaton. inimitabilis.invisibilis. eternus. simplex. summum bonum. incorporeus. creator. perfectus. Christus. Messias. sother. Emanuel. dominus. VIII genitus homo. Ysyon. principium finis. immaculatus. altissimus. sapientia. stella. omnia leticia. mercator. sponsus. othos. sebes. carus. agathos. primus. et novissimus. caritas. gaudium. sos. splendor. admirabilis. paraclitus. on. bonus. nobilissimus. Aries. leo. vitulus. serpens.ovis. agnus.
Per ista nomina. et per omnia cetera dei nomina coniuro vos febres et per angelos ac per archangelos. thronos et dominationes. principates et potestates. et cherubin. et seraphin et per omnes virtutes celorum. ut non habeatis potestatem. super hunc famulum dei N.
Coniuro vos febres per omnes sanctos dei qui in celo et in terra sunt. et per omnia que creavit deus in septem diebus et in septem noctibus ut non habeatis potestatem super hunc famulum dei. N.
Coniuro vos febres. sive. cotidianas. sive. biduanas. sive triduanas. sive quatriduanas. sive quintanas. sive sextanas. sive septanas. sive octanas. et usque ad nonam generationem ut non habeatis potestatem super hunc famulum dei N.
Postea dicantur hij tres psalmi. Ad te levavi oculos. Deus misereatur. Quicunque vult cum gloria patri. et kyrieleison. Christe eleison. kyrieleison. Pater noster Et ne nos Salvum fac servum esto ei domine. Memor esto congregationis. Domine deus virtutum. Domine exaudi. Dominus vobiscum. Oremus : Respice domine super hunc famulum tuum N. infirmitate corporis sui laborantem et animam refove quem creasti ut dignis castigationibus emendetur et continuo se senciat esse salvatum. Per dominun.

Istud carmen debet dici in primo die novies. in secundo VIIIes tertio die species. Quarto die VIes Quinto die Ves. Sexto die quater. Septimo die ter. Octavo die bis. Nono die semel.

Commentaire sur la formule

Réalisation d'un signe de croix avant de prononcer la formule
L 27 à 34 : éléments de la liturgie chrétienne, liste de psaumes
Répétition formule "Coniuro"
Utilisation de noms et de nombres

Date de copie du charme
XIIe siècle
Description du charme
Identifiant du charme
12-12
Domaine d'application
Modalités d'application
Forme textuelle
Langue(s) du charme
Noms propres cités dans le charme
Manuscrit contenant le charme
Source
Manuscrit
Cambridge, Queens' College library, 7, 142v, XIIe siècle.
Édition

Godfrid Storms, Anglo-Saxon Magic, New York, Springer, 1948, p 295 - 296.

Contributeur(s)/trice(s)
Anne Pierrot