Pour provoquer l'amour

Texte du charme

Hic est de pervinca. In prima luna cum ad uesperem stit accipe parum auri et aliquautulum argenti et crustam panis tritaei ad mensuram digiti et parum salis addis et omnia subpone et dimitte iacere sub radice pervince et veniens ad eam ante ortum solis dicens: In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. O pervinca, patrem et matrem occidisti, Romam ambulasti pacatum delesti et portas intrasti per hostium exivisti. Propter hoc tibi dico, ut vincas omnes homines, clericos et laycos, potestates masculinas, et feminias, et cum veniam ad pallacium omnes sint mihi placiti, qui mihi nocere volunt; quamdiu te mecum portauero semper me amant omnes homines et femine ante et retro. Vincas etiam omnes inimicos meos mihi mala volentibus vincasque potestates masculinas et femininas et omnes gentes et totam orbem terrarum. Vinca ideodicis et omnes karactheres, vincas et omnes homines, viros et mulieres, malum indicentes et malum dominum et malam dominam. Super ripam riue sorores sedebant pervincam manibus tenebant carmina reuoluebant sed nesciebant pre mala domina, quam habebant. Tunc supervenit sancta maria et dixit: super ripam riui tres sorores sedent. Respondit una: pervincam sendens (l. sedentes) manibus tenemus carminare eam nescimus. Tunc sancta maria respiciens videt ihesum stantem et dixit: Ihesus tili karissime, hanc pervincam mihi carmina. Ihesus xpus ut audivit, dextera sua manu benedixit, dextero suo pede calcavit, dextera sua manu signavit, dextera sua manu benedixit, dextero pede calcavit et dixit: pervinca benedicta sis super omnes herbas, sis hoc carmine carminata, ut ad omnes res faciendas sis bona. Si quis te in nomine meo portauerit, sit securus in omnibus locis ubicumque ambulauerit. In nomine patris et filii et spiritus sancti domini nostri ihn xpi adiuro te herba vulgariter appellata pervinca quam in manu mea teneo eo quod cuncta vincas per deum patrem omnipotentem, qui pro salute generis humani descendit de celo et natus ex maria virgine passus sub poncio pylato cru. mor. et se. desce. ad inf. tertia die res. a mor. asce. ad celos. se. ad dex, dei patris om. inde ven. et iudi. vivas et mor. 7 seculum p. igne [ ] invoco te pervinca per dei tonitrua necnon per coruscationes et fulgora. Adiuro te per septem candelabra, quae in suis luminaribus ante altare dei aureum sunt lucencia. Coniuro te per patrem et filium et spiritum sanctum et per sanctam mariam matrem dni ni Jhu xpi per celum et terram et herbas et flores et per lucernas solis et lune et per aquas turricutes et per locas ardentes et per lignum verum et per omnes creaturas et per omnes papas romanos et per cunctos episcopos et abbates et per cunctas viduas et virgines et per cunctas undas maris et per vii. dormientes. Coniuro te per maxima luminaria celi et terrae die et nocte lucencia et per claritatem celi el per cuncta cetera sydera et per cuncta terrena dei deo plena, que per terram sunt serpentia et per omnia maria et per cuncta piscium genera, quae in maribus omnibus sunt natantia, et per quatuor elementa scilicet aquam, terram, aerem, ignem, et per omnia terrestria et infernalia (...) Coniuro te per nomen dei sanctissimum, quod est compositum hys iiiior a. g. l. a. Coniuro te per sanctum, qui hodie celebratur per universum mundum, ut qualemcunque puellam sive feminam te manu mea habens tetigero illico in amore meo ardeat inextinguabiliter nec praeter me aliquem diligat nec concupiscat. Etiam quamdiu te super me habuero omnes inimicos meos prevaleam et potentes devincam et quasi perterriti omnes omnes voluntatem meam faciant et impleant. Et si te mecum habuero coram aliquo episcopo siue rege aut alio principe sive magnate et etiam quocunque homine clerico uel muliere sive viro sim illis placens. Et si aliquod negotium sive beneficium uel experimentum et aliquod experiri [velim?], statim ardentes sint tam homines quam spiritus ad illum perficiendum pro mea voluntate; et quamdiu te super me habeam non mihi arasci valeant sed semper me ament et quidcunque agavi sit illis placens et si aliquis uel aliqua mea licentia te gerat sive super se habeat voluntatem sam tamquam meam perficiat. Et si aliquis uel aliqua te furatus fuerit, non illi proficias sed semper inpedias. pervinca nomen omne imple vincas et vim habeas contra omnia illa, pro quibus te invocavi et coniuravi per virtutem et potestatem domini nr ihu xpi qui in trinitate vnus regnas in secula seculorum amen. pr. nr Credo. Deinde amputa superiorem ramum omni auro quod ibi tenes et repone in ceram benedictam et feras tecum honeste.

Commentaire sur la formule / Comments on the translation

On trouve une autre version de ce charme, en allemand, dans un manuscrit du XVeme de la bibliothèque municipale bavaroise de Munich (Bayerische Staatsbibliothek, Clm 7021).

Date de copie du charme / Copy date of the charm
XVe siècle
Description du charme
Identifiant du charme / Charm Identifier
15-30
Domaine d'application / Field of application
Modalités d'application / Application mode
Forme textuelle / Textual form
Langue du charme / Language of the charm
Noms propres cités dans le charme / Proper names quoted in the charm
Manuscrit contenant le charme
Manuscrit contenant le charme : description / Charm manuscript: description
Manuscrit / Manuscript
London, British Library (London), Sloane, 962, 17v, XVe siècle.
Référence bibliographique de l'édition / Bibliographical reference of the charm edition

Cianci, Eleonora, "The Pervinca Charm: A medieval German love charm", dans Passalis, Haralampos (ed), Incantatio, 7, 2018, p.114.

Renvoi(s) bibliographique(s) / Bibliographical references

Ohrt, Ferdinand, Herba gratia plena. Die legenden der älteren Segensprüche über den göttlichen Ursprung der Heil - und Zauberkräuter, Helsinki 1929 (Folklore Fellow Communication, 82), p. 23.

Bozoky, Edina, "Historiolae apocryphae : les charmes narratifs au Moyen Âge", dans : M.A. Amir-Moezzi, J.-D. Dubois, C. Jullien, F. Jullien (eds.), Pensée grecques et sagesse d'Orient. Hommage à Michel Tardieu, Turnout, Brepols, 2009, p. 128.

Contributeur / Contributor’s name
Joseph Regnaul…
Béatrice Delaurenti