Sume tres oblatas quarum in una scribatur 'Pater est Alpha et Omega', in secunda 'Filius est vita', in tercia 'Spiritus est remedium'. Tunc detur egroto jejuno stomaco primo die prima oblata, secundo die secunda, et tertio die tertia et antequam commedat aliquam illarum omni die dicat Pater Noster et Credo. In prescriptis etiam scribatur 'Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus'.