Apud urbem Alexandriam requiescit corpus Beate Appolonie virginis et martiris cuius dentes extraxerunt impii. Et per intercessionem Beate Marie virginis et omnium sanctorum et Beate Appolonie virginis et martinis, libera, Domine, dentes famuli tui a dolore dencium. Sancte Blasi, ora pro me. in nomine + patris + filii + spiritus sancti. Pater Noster. Ave Maria. Et ligatur istud carmen super capud pacientis.